Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem, factorem coeli et terrae , visibÍlium omnium et invisibÍlium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, FÍlium Dei Unigénitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descéndit de coelis.
Et incarnatus est de SpÍritu Sancto ex MarÍa VÍrgine: Et homo factus est.
CrucifÍxus étiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurréxit tértia die, secundum Scripturas.
Et ascéndit in caelum: sedet ad déxteram Patris.
Et Íterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis.
v
Et in SpÍritum Sanctum, Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filio que procédit.
Qui cum Patre et FÍlio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophétas.
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclésiam.
ConfÍteor unum baptÍsma in remissionem peccatorum.
Et exspécto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi.
v Amen